라틴어 문장 검색

Vagatur omnis turba sordidae chortis, Argutus anser gemmeique pavones Nomenque debet quae rubentibus pinnis Et picta perdix Numidicaeque guttatae Et impiorum phasiana Colchorum;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII5)
Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro Laberis et domini gemmea tecta subis, Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris, Sive Camenarum de grege nona venis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVII1)
Procul a libellis nigra sit meis fama, Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III4)
Insidiosorum si ludis bella latronum, Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XVIII Calculi1)
'mollibus' autem pensilibus, ut molle feretrum et oscilla mollia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6663)
ut contra 'plumas pensiles' dicimus et molles significamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6664)
tibique oscilla ex alta s. m. p. 'mollia' pensilia, ut "pilentis matres in mollibus". oscillorum autem variae sunt opiniones;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3891)
gemma bibat gemmeo poculo, non gemmato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5061)
Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.5)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum iuga demet equis, illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum dicet
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권42)
scindunt utrumque milites taeterrima mucrone hiulco pensilis latus viri, sulcant per artus longa tractim vulnera, obliqua rectis, recta transversis secant, et iam refectis pectus albet ossibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1173)
tum pensilis uva secundas et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:18)
Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION